Charter Document - 05450642
Charter Number: | 05450642 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1142 - 1144 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
M imperatrix H regis filia et Angl domina et Henricus eius filius archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglicis totius Angli salutem Sciatis nos dedisse et concessisse deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus in perpeptuam elemosinam pro anima Henrici regis patris nostri Matildis regine matris nostre et omnium antecessorum nostrorum fidelium defunctorum et pro salute et incolumitate domini nostri Gaufridi Norm ducis et nostra et pro statu regni Angl terram de Shillingford que est de tenedura de Bensinton quam Radulphus scriba tenebat ad firmam singulis annis pro lii s et vi d Volumus igitur et precipimus quod ita honorifice bene et pacifice et libere et quiete cum tol et team et soco et saca et infangenetheof et omnibus aliis consuetudinibus et libertatibus teneant cum quibus aliqua elemosina in Anglia liberius vel quietius et melius tenetur Testibus Bernardo episcopo Sancti David Herberto clerico Willelmo Deffublato Ernulfo de Hesding Roberto de Donestanvilla Goscelino de Baillolio et pluribus aliis Apud Divisas