Charter Document - 05450637
Charter Number: | 05450637 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1335 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus le Levesone de Shillingforde dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Johanni de la Bury de Morton unum mesuagium cum curtilagio in villa de Shillingforde predicta situm inter mesuagium Johannis Wilecos ex parte una et mesuagio quod Milencentia filia Henrici Milis dedit Willelmo Wilecos ex parte altera et tres acras et tres rodas terre arrabilis et dimidiam acram prati que et quas habui ex dono et feofamento Johannis le Depe sicut in carta feoffamenti eiusdem Johannis continetur habenda et tenenda predictum mesuagium terre et pratum cum omnibus suis pertinentiis predictis Johanni heredibus et assignatis suis libere quiete bene et in pace inperpetuum de capitalibus dominis feodi illius per servitia inde debita et de iure consueta Et ego vero predictus Willelmus et heredes mei predictum mesuagium terras et pratum cum omnibus suis pertinentiis predicto Johanni heredibus et assignatis suis contra omnes mortales warantizabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium sigillum huic presenti carte est appensum Hiis testibus Ricardo Restwald Johanne de Herdewyke Willelmo Bone Johanne Godeman Johanne Bataylle et Roberto Coppe et aliis Data apud Shillingford die martis proxima post festum sancti Augustini anno regni regis Edwardi tercii post conquestum nono