Charter Document - 05450631

Charter Document - 05450631


Charter Number: 05450631
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1140 - 1165
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Galfridus de Juoi recognito iure monialium de Godestowe de dimidia virgata terre quam iniuste diu detinueram illam scilicet que fuit Wolurici Haignordi et de prato quod dicitur Letlemed et communi pastura sicut carta domine imperatricis testatur de donatione et regis de confirmatione ita eis reddidi solute et quiete et libere tenenda ut liberam elemosinam Hiis testibus Radulpho de Sancto Martino et Hugone filio Ricardi et Teodorico capellano Henrico de Oxenef Hugone de Elsefeld et Hugone filio Hosberti et Radulpho Gubewin Haugero de Levecanorum Roberto preposito