Charter Document - 05450619
Charter Number: | 05450619 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1183 - 1192 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes qui viderint vel audierint has litteras quod cum Agnes abbatissa de Godestowe Thome filio Thurstini super decimis de dominio de Rollendriht movisset controversiam tandem inter eos amicabiliter ita convenit quod scilicet predictus Thomas et successores eius de predicta ecclesia de Rollendriht nomine predictarum decimarum viii s singulis annis ecclesie de Godestowe persolvent in festo beati Michaelis ita scilicet quod ecclesia de Godestowe occasione prefati redditus nichil iuris in predicta ecclesia imperpetuum sibi valeat Hanc autem conventionem predictus Thomas sacramento corporaliter prestito confirmavit et tam ipse quam pater eius Thurstinus sigilli sui appositione roboravit Hiis testibus Godefrido abbate de Eynesham Philippo priore de Sancta Frideswyde magister Roberto de Bed magister Rogero de Rollest Ricardo vicearchidiacono de Oxon Thoma diachono de Ebr Thoma sacerdote de Godest Willelmo capellano de Sancto Egidio Roberto capellano de Blok magister de Buget Willelmo milite de Saucei Pagano clerico de Wodestok Luca janitore de G Willelmo de Baghurst Roberto filio Goldwini et aliis quam pluribus in sinodo Oxon