Charter Document - 05450614

Charter Document - 05450614


Charter Number: 05450614
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180 - 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Henricus de Tyden concessi et hac presenti carta mea confirmavi Agneti filie Ricardi de Medcroft unam virgatam terre cum omnibus pertinentiis suis in Rysyndon Basseth quam Robertus filius Roberti de Netherton eidem Agneti dedit et carta sua confirmavit tenendam bene et in pace libere et quiete plenarie et integre imperpetuum sibi et ubicumque eam assignare voluerit sive in religione sive alibi sicut carta ipsius Roberti quam fecit eidem Agneti super eadem terra testatur Et ego nec heredes mei umquam capiemus manua predicte Agnetis vel eius assignatorum vel terram ipsius seisiabimus pro defectum ipsius Roberti hominis mei vel pro retentione redditus mei vel servitii dum aliquid super aliam terram quam tenet de me invenire poterimus Et ut hec mea concessio rata sit et stabilis imperpetuum eam presenti scripto sigillo meo munito confirmavi Et pro hac confirmatione prefata Agnes dedit michi i marcam argenti Hiis testibus []