Charter Document - 05450613

Charter Document - 05450613


Charter Number: 05450613
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1201
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Roberti de Tayden concessu et voluntate patris mei et heredum meorum concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi in perpetuam et liberam et ab omni exactione quietam elemosinam deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus pro salute animarum patris et matris mee et Beatricis uxoris mee et heredum meorum et pro salute mea cum filia mea Agatha que in predicta ecclesia facta est monialis in villa mea de Rysindon de dominio meo terram quamdam scilicet in uno campo in Athulle xi acras terre et ad fraxinum Eawlfi x acras in alio campo terram que vocatur x acre et aliam terram que vocatur iii acre et terram que vocatur Pilehulle sicut divisa demonstrat et unum pratum quod vocatur Wytheryndeham et pratum unius virgate terre in communi cum hominibus de villa sicut sors dare voluerit Hec omnia concessi et dedi cum omni libertate in viis et semitis in aquis in exitu in introitu in pratis in pasturis ita quod oves et boves et porci monialium de Godestowe pascunt per totum super dominium meum ubi oves et boves et porci mei paverint extra segetes et pratum quod in defensione erit ab annunciatione sancte Marie usque prata falcata et levata fuerint Preterea concessi et confirmavi donationem patris mei quam fecit sepedicte ecclesie scilicet dimidiam hidam terre et dimidiam virgatam sicut carta sua testatur Hiis testibus de Chisestuna Hugone de Chuillevile militibus Thoma Walerano Waltero capellanis []