Charter Document - 05450610

Charter Document - 05450610


Charter Number: 05450610
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1239
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Med hanc esse formam compositionis inite inter Robertum vicarium beati Petri orientalis Oxon ex parte una et abbatissam et conventum de Godestowe ex altera coram magistro R de Caden domini Lincoln officiale et magistro R de Weseham archidiacono Oxon super decimis de molendinis de pratis de nutrimentis animalium et sequelis servientium apud Wolgaricot cubantium et levantium quas quidem dictus R vicarius petiit a dictis monialibus coram archidiacono Herfordiens et suis collegis domini pape delegatis tamquam de iure communi spectantes ad dictam ecclesiam beati Petri ratione vicarie videlicet quod dictus R personaliter comparens et dicte moniales per H capellanum suum specialiter procuratorem ad hoc datum tactis sacrosanctis evangeliis iuraverunt quod starent provisioni arbitrio et ordinationi dictorum officialis et archidiaconi super dictis decimis petitis et super omnibus causam illam contingentibus renunciantes omnibus impetratis et impetrandis actioni cavillationi et appellationi et omni utriusque juris remedio Dicti igitur officialis et archidiaconus inspectis privilegiis monialium eas a prestatione minutarum decimarum absolverunt de reliquis autem petitis a dictis officiale et archidiacono sic fuit provisum quod dicte moniales pro bono pacis darent dicto R nomine ecclesie sue iii s annuos et vi marcas pro expensis suis in lite factis et hoc si contingat quod compositio inter partes possit esse realis Et si non sit realis in eorundem ordinatione et provisione sit aliam formam inter partes providere rata manente partium obligatione et earundem sub forma predicta renunciatione