Charter Document - 05450603

Charter Document - 05450603


Charter Number: 05450603
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1241
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius Gilberti fabri concessi dimisi et liberavi Simoni Balehorne unam acram meam cum omnibus suis pertinentiis que appellatur Henedacre que iacet in campo qui appellatur Brademore et in transverso campi extendit se in longitudinem versus austrum et versus aquilonem et marchionatur ad capud Henedacre que fuit quondam Simonis Semere habendam et tenendam sibi et heredibus suis vel cui assignare voluerit de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete pacifice et integre reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vi d ad festum sancti Michaelis pro omni servitio et exactione Et ego Ricardus predictus et heredes mei warantizabimus predictam Hendacram cum omnibus pertinentiis suis predicto Simoni et heredibus suis vel cui eam assignaverit contra omnes homines et feminas Pro hac autem concessione dimissione liberatione et warantizatione predictus Simon dedit michi xxii s in gersumam Et quia volo quod hec omnia predicta firma et stabilia imperpetuum permaneant hanc presentem cartam sigilli mei appositione confirmavi Hiis []