Charter Document - 05450593

Charter Document - 05450593


Charter Number: 05450593
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1331
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod nos Margeria de Dyne permissione divina abbatissa de Godestowe et eiusdem loci conventus uno assensu et concensu tradimus concessimus et hoc presenti scripto nostro dimisimus Willelmo de Osberston de Oxon barbitonsori duas placeas in suburbio Oxon in libertate de Haliwell quarum vero una iacet inter placeam scalarium aule de Merton ex parte australi et placeam magistri Johannis de Wildelond ex parte boriali in latitudine et abuttat se in via sicut itur versus Halywell altera vero placea iacet in Benesval inter quandam aquam que vocatur Charewell ex parte orientali et quandam placeam Willelmi Scot ex parte occidentali que placea solebat esse quondam domini Philippi Kynges presbiteri habendas et tenendas predictas duas placeas cum omnibus pertinentiis suis de nobis et successoribus nostris predicto Willelmo heredibus et assignatis suis ad die confectionis presentis usque ad terminum quadraginta annorum proximorum sequentis plenarie completorum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris vi d ad duos anni terminos videlicet ad festum sancti Michaelis archangeli iii d et ad festum annunciationis beate Marie virginis iii d et faciendo inde capitali domino feodi illius servitia inde debita et de iure consueta Et si contingat quod predictus redditus vi d a retro fuerit quod absit ad aliquem terminum assignatum tunc liceat predictis abbatisse et conventui ac successoribus suis predictis Willelmum et heredes suos distringere per omnia bona sua ubicumque fuerint inventa Et nos vero dicti abbatissa et conventus et successores nostri predictas duas placeas cum omnibus suis pertinentiis predictis Willelmo heredibus ac assignatis suis ad terminum quadraginta annorum predictorum contra omnes mortales warantizabimus In cuius rei testimonium sigillum nostrum commune una cum sigillo dicti Willelmi presentibus scriptis indentatis alternatim sunt appensa Data apud Godestowe in festo annunciationis beate Marie anno regni regis Edwardi tercii post conquestum quinto