Charter Document - 05450581
Charter Number: | 05450581 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1248 - 1269 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes Halegode et Agnes uxor eius dedimus remisimus et quietum clamavimus pro nobis et heredibus nostris E Bluet dei gratia abbatisse de Godestowe et eiusdem loci conventui totum jus et clamium quod habuimus vel habere potuimus in domo cum omnibus pertinentiis iuxta cimiterium beati Petri in ballivo quam tenuimus ad firmam de predicta abbatissa et conventu de Godestow pro xl s annuatim quam quidem domum Petrus filius Galfridi dedit domui de Godestowe in perpetuam elemosinam ita scilicet quod ego Johannes nec Agnes uxor mea nec heredes nostri umquam calumpniam in predicto domo cum suis pertinentiis habere poterimus inperpetuum Pro hac autem donatione remissione et quieta clamantia nostra dederunt nobis dicta abbatissa et conventus de Godestowe iiii li et dimidiam argenti ad nostrum urgentissimum negotium Et quia volumus quod hac nostra remissio et quieta clamantia pro nobis et heredibus nostris rata et stabilis permaneat inperpetuum presens scriptum sigilli nostri inprecione coroboravimus Hiis testibus domino Rogero de Witham domino Willelmo de Sunequere militibus domino Ada Feteplace domino W tunc magistro de Godestowe domino G de Hengseye Galfrido aurifabro Johanne de Coleshulle Johanne Pady et multis aliis