Charter Document - 05450576

Charter Document - 05450576


Charter Number: 05450576
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1256 - 1257
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Hugo filius Ranulphi piscatoris Oxon concessi et dimisi et hac presenti carta mea confirmavi pro me et pro heredibus meis Alicie matri mee quondam uxori Ranulphi piscatoris patris mei ad totam vitam suam illud mesuagium meum cum omnibus pertinentiis suis quod est inter terram meam ex una parte et terram Laurentii filii Rogeri Bernard ex altera parte ex oposito le Shelvingstole in parochia sancti Michaelis ad portam australem Oxon habendum et tenendum predicte Alicie matri mee quamdiu vixerit libere quiete integre honorifice et bene in pace Et ego Hugo et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus predictum mesuagium cum omnibus pertinentiis suis predicte Alicie quamdiu vixerit contra omnes homines mares et feminas Et ut hec igitur mea concessio dimissio confirmatio warantizatio acquietatio et defensio firme et stabiles sicut predivisum est permaneant huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Nicholao de Stokwell tunc maiore Oxon Johanne de Coleshull Galfrido le mercer tunc prepositis Oxon Ada Feteplace Galfrido aurifabro Galfrido de Hengseye Waltero de Oseneye Radulpho de Notingham Thoma tinctore Henrico plumbario Hugone parmentario Rogero le tannur Ricardo novo magistro Roberto Kary Petro Palmer Cristino cordewanario Roberto Bodyn Willelmo de Brohull Laurentio Bernard Galfrido clerico et aliis