Charter Document - 05450575
Charter Number: | 05450575 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1258 - 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Matilda ad Portam in mea ligea potestate dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Hugoni filio Radulphi piscatoris Oxon iii s annualis redditus percipiendos annuatim de terra eiusdem Hugonis que iacet inter terram que fuit Rogeri Bernard ex una parte et terram Alicie le Hore ex oposito le Schelvingstole subtus murum in parochia sancti Michaelis australis Oxon quos iii s annuos predictus Hugo michi reddere consuevit de predicta terra habendum et tenendum predicto Hugoni et heredibus suis vel suis assignatis libere quiete integre et bene in pace inperpetuum Et ego Matilda et heredes mei warantizabimus predictos iii s annualis redditus predicto Hugoni et heredibus suis et suis assignatis contra omnes homines mares et feminas inperpetuum Pro hac autem donatione concessione confirmatione et warantizatione dedit michi premanibus predictus Hugo xvi s sterlingorum in gersumma Et ut hec igitur mea donatio concessio confirmatio et warantizatio firme et stabiles inperpetuum permaneant hanc presentem cartam sigilli mei inpressione coroboravi Hiis testibus Willelmo le sauser tunc maiore Oxon Henrico Perle Johanne Pady tunc prepositis Oxon Johanne de Coleshulle Galfrido aurifabro Galfrido de Hegseye Waltero de Oseneye Hugone le parmenter Thoma tinctore Laurentio Bernard Ricardo novo magistro Galfrido clerico et aliis