Charter Document - 05450574

Charter Document - 05450574


Charter Number: 05450574
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1256 - 1257
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Alicia quondam uxor Ranulphi piscatoris Oxon in mea propria viduitate et ligia potestate dedi et concessi quietum clamavi et hac presenti carta mea confirmavi Hugoni filio meo [et] Ranulphi piscatoris pro servitio suo totum illud mesuagium meum cum omnibus pertinentiis suis quod est inter terram Rogeri le tannur ex una parte et terram que fuit Radulphi de Chilton ex altera parte super magnum pontem in parochia sancti Michaelis ad portam australem Oxon habendum et tenendum predicto Hugoni et heredibus suis vel suis assignatis cum omni jure et clamio quod habui vel habere potui in predicto mesuagio cum pertinentiis sive nomine liberi banki mei sive dotis sive quocumque jure libere quiete integre et bene in pace inperpetuum reddendo inde annuatim capitalibus dominis illius feodi debitum servitium et consuetum pro omni servitio et exactione et demanda Et ut hec igitur mea donatio concessio quieta clamatio et confirmatio firme et stabiles inperpetuum permaneant huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Nicholao de Stokwelle tunc maiore Oxon Johanne de Coleshulle Galfrido le mercer tunc prepositis Oxon Ade Feteplace Galfrido aurifabro Galfrido de Hengseye Waltero de Oseneye Radulpho de Notingham Thoma tinctore Henrico plumbario Hugone parmentario Rogero le tannur Ricardo novo magistro Roberto Kary Petro Palmer Cristino cordewanario Roberto Bodyn Willelmo de Brehull Galfrido clerico et aliis