Charter Document - 05450572
Charter Number: | 05450572 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1200 - 1240 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Cristina relicta Johannis tinctoris hac presenti carta confirmavi concessionem traditionem ac dimissionem quam Willelmus filius meus et heres meus fecit Roberto glosur et Margarete uxori eius et heredibus illorum de terra illa que est in parochia sancti Michaelis extra portam australem de feodo prioris et canonicorum sancte Fredeswyde que est iuxta terram Thome Coppe sub muro sicut testatur carta Willelmi filii mei facta Roberto glosur et Margarete uxori eius et heredibus illorum Et ego Cristina et heredes mei predictam terram warantizabimus predicto Roberto glosur et Margarete uxori eius et heredibus illorum contra omnes homines et feminas Pro hac autem concessione traditione dimissione confirmatione dederunt michi et Willelmo filio meo et heredi iii marcas in gersumam In huius rei testimonium sigillum huic scripto apposui Hiis testibus Benedicto Kepeharm Jordano Cuisur Radulpho Plente Ricardo de Dorckecestr Galfrido Budde Waltero alutario Willelmo Pirich Thoma Coppe Henrico mercer Henrico tanur Henrico Fromund Galfrido Marchal et aliis