Charter Document - 05450568

Charter Document - 05450568


Charter Number: 05450568
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1258 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Crompe Oxon dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi pro me et pro heredibus meis Roberto le Buch Oxon totam terram meam cum omnibus pertinentiis suis que quondam fuit Thome le furbur que est inter terram meam ex una parte et terram que quondam fuit Osberti le vilein ex altera in parochia beate Mildrede Oxon habendam et tenendam predicto Roberto et heredibus suis vel suis assignatis ubi et quando voluerit eam dare legare vendere vel assignare libere et quiete integre bene et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ii d ad festum beati Michaelis pro omnibus servitiis inde debitis et consuetis exactionibus Et ego vero predictus W et heredes mei predicto Roberto et heredibus suis vel suis assignatis totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis contra omnes homines mares et feminas christianos et iudeos per predictum servitium warantizabimus acquietabimus et defendemus Pro hac autem donatione concessione warantizatione acquietatione defensione et carte confirmatione predictus Robertus dedit michi premanibus x marcas sterlingorum in gersummam Ut igitur hec omnia prescripta firma et stabilia sine dolo in perpetuum permaneant hoc presens scriptum sigilli mei inpressione coroboravi et confirmavi Hiis testibus Willelmo le sauser tunc maiore Oxon Henrico Perle Johanne Pady tunc ballivis Thoma filio Walteri Laurentio With Waltero aurifabro Nicholao Denwy Alano Dodeling Nicholao Arneburg et aliis