Charter Document - 05450565
Charter Number: | 05450565 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1250 - 1299 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Crompe Oxonie dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi pro me et heredibus meis deo et ecclesie beate Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus totam terram illam cum omnibus pertinentiis suis que quondam fuit Thome le furbur que est inter terram meam ex una parte et terram que quondam fuit Hoseberti le vylein ex altera in parochia sancte Mildrede Oxonie habendam et tenendam predictis monialibus et earundem successoribus in puram et perpetuam elemosinam libere et quiete integre bene et in pace ab omni seculari servitio et demanda sicut aliqua elemosina liberius dari possit Et ego Willelmus et heredes mei totam predictam terram cum omnibus suis pertinentiis contra omnes homines mares et feminas christianos et iudeos warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum Et ut hec mea donatio concessio et warantizatio firma et stabilia sine dolo inperpetuum permaneant hoc presens scriptum sigilli mei inpressione roboravi et confirmavi Hiis testibus Ada Feteplace Nicholao de Kyngeston Johanne Pady Johanne de Colushille Willelmo Ybernico Henrico filio Milonis Willelmo Culverd et aliis