Charter Document - 05450564

Charter Document - 05450564


Charter Number: 05450564
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1240 - 1299
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Cecilia que fui uxor Willelmi Perle de Oxon in ligia viduitate mea concessi dimisi et quietum clamavi inperpetuum abbatisse et conventui de Godestowe totum ius et quicquid habui vel habere potui nomine dotis et francbancci mei in Oxon de tenemento quod Willelmus Perle quondam vir meus emit de Waltero filio Willelmi Cuilun in parochia sancte Mildrede virginis et de tenemento quod predictus Willelmus vir meus emit de Sciencia que fuit uxor Thome Maschonis in parochia sancte Frideswyde virginis in Oxon Et pro hac concessione dimissione et quieta clamatione dabunt michi dicte moniales singulis annis quamdiu vixero iii marcas argenti et unam liberationem de domo sua caritative percipiendam secundum quod in cirographo specialiter inde confecto continetur Ut igitur hec mea concessio dimissio et quieta clamatio firme et stabiles permaneant presens scriptum sigillo meo roboravi Hiis testibus Philippo molendinario Oxon Waltero de Oseneye Johanne scriptore de Haliwelle Rogero filio Milonis Godefrido cordubanario Ada pergamenario Jacobo de Hawncia tunc senescallo de Godestowe Henrico portario Waltero diacono Symone de Byham Alano et multis aliis