Charter Document - 05450559
Charter Number: | 05450559 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1288 - 1293 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Agatha quondam uxor Johannis Pady in ligea viduitate mea remisi et quietum clamavi pro me et heredibus meis vel meis assignatis magistro Philippo Springann clerico totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in toto illo mesuagio cum pertinentiis quod habet ex dono seu vendicatione predicti Johannis Pady quondam viri mei in Schidyerd in parochia sancte Fredeswyde Oxonie quod quidem mesuagium fuit meum liberum maritagium habendum et tenendum eidem Philippo et heredibus suis secundum formam donationis quam inde habet de predicto viro meo ita quod nec ego nec heredes vel assignati mei aliquid iuris in dicto mesuagio de cetero vendicare poterimus Pro hac autem remissione et quieta clamatione dedit michi predictus Philippus C s sterlingorum Et ut hec mea remissio et quieta clamatio perpetue firmitatis robur optineat hoc presens scriptum sigillum mei inpressione roboravi Hiis testibus Henrico Ewayn tunc maiore Oxon Philippo de Ew Elia le quilter tunc ballivis Oxonie Nicholao de Kyngeston Willelmo de Ewe Willelmo le spicer Johanne de Ho Johanne de Ew Galfrido de Hengseye Nicholao de Coleshille et aliis