Charter Document - 05450555

Charter Document - 05450555


Charter Number: 05450555
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Ricardus Rasi et Gunilda uxor mea concessimus et dimisimus et liberavimus Warino molendinario terram nostram que jacet inter terram Adam de Chennora et terram eiusdem Warini illi et heredibus suis habendam et tenendam de nobis et heredibus nostris in feodo et hereditate libere et quiete honorifice et integre in longum et in latum et in profundum reddendo inde annuatim nobis et heredibus nostris xiii d ad duos terminos anni pro omni servitio videlicet vi d et i obolum ad floridum pasca et vi d et i obolum ad festum sancti Michaelis Et pro concessione nostra et dimissione et liberatione nostra predicte terre nostre prenominatus Warinus dedit nobis duas marcas argenti de recognitione Et nos et heredes nostri warantizabimus predicto Warino et heredibus eius prefatam terram integre contra omnes homines que possunt vivere vel mori masculos et feminas Et quia volumus quod sepedicta terra de nobis et heredibus nostris sepedicto Warino et heredibus eius perpetuo firma et inconcussa permaneat hac carta nostra presenti et sigillis nostris insimul confirmavimus Hiis testibus Thoma filio Eilrici Hemmig tannero Kintwino filio Petri Longi Edrico siccore Roberto de Harewelle Willelmo Kisseblancpein Roberto Bulloc Rogero Wint Johanne filio Petri Roberto Crasso Roberto filio Aldithe Elfredo Hareprud de Brehille Reginaldo le Brunero