Charter Document - 05450554

Charter Document - 05450554


Charter Number: 05450554
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Gaufridus aurifaber concessi et hac mea presenti [carta] confirmavi Warino molendinario totam illam terram meam quam jacet in latum inter venellam et terram que fuit Willelmi Kisseblancpein et in longitudine a vico usque ad terram Thome filii Eilrici et de retro terram Willelmi Kisseblancp usque ad terram Roberti Pur de Cestria [illi] et heredibus suis habendam et tenendam de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete plenarie et integre in latitudine et in longitudine sicut premissum est reddendo inde annuatim iiii s ad duos terminos anni pro omni servitio sicut carta Ade fratris mei de ipsa terra testatur videlicet ii s ad festum sancti Michaelis et ii s in dominica palmarum Et ego et heredes mei contra omnes homines mares et feminas warantizabimus totam predictam terram integre prefato Warino et heredibus suis Et propter hanc meam concessionem et confirmationem prenominatus Warinus dedit michi ii bisantia in gersumam et fidelitatem fecit michi de ipso tenemento Et sciendum quod Adam frater meus dimisit et tradidit per voluntatem meam et per concessum meum totam predictam terram prefato Warino hereditarie habendam et tenendam sicut carta eiusdem Ade testatur Ut autem hec mea concessio et confirmatio perpetua stabilitate firma et rata permaneat etiam sigilli mei attestatione ego Gaufridus corroboravi Hiis testibus Thoma filius Eilrici Adam Rufo Turoldo corduenerio Roberto filio Oweni Rogero Wint Hugone aurifabro Roberto filio Sunegoti Nicholao filio eius Ricardo molendinario Johanne filio Petri Willelmo le knit Waltero le knit Waltero le knit Thoma filio Edwini