Charter Document - 05450548

Charter Document - 05450548


Charter Number: 05450548
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1315
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Die dominica proxima ante festum sanctorum apostolorum Simonis et Jude anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi nono inter dominam Matildem de Upton abbatissam de Godestowe et conventum eiusdem domus ex parte una et Willelmum de Mora alutarium de Oxon et Isabellam uxorem suam ex parte alia convenit in hunc modum ita videlicet quod predicta abbatissa et conventus dicte domus unanimi assensu et consensu earum tradiderunt concesserunt et dimiserunt dictis Willelmo et Isabelle ad totam vitam utriusque eorum unam seldam cum quodam solario ultra dictam seldam et seldam priorisse de Nunne Eton edificato que site sunt in parochia sancti Michaelis ad portam borialem Oxon super cornerium iuxta catenam ferream ex parte australi inter tenementum quod fuit Alexandri Cary ex parte orientali et seldam dicte priorisse ex parte australi tenendam et habendam predictam seldam cum toto solario predicto cum omnibus suis pertinentiis dicto Willelmo et Isabelle uxori sue et eorum assignatis ad totam vitam longioris viventis eorum de predicta abbatissa et conventu et earum successoribus libere quiete bene et in pace reddendo inde annuatim dictus Willelmus et Isabella et eorum assignati dicte abbatisse et conventui et earum successoribus durantibus decem primis annis quolibet anno ad festum sancte Frideswyde virginis x s Ceteris vero singulis annis sequentibus durante vita dicti Willelmi et Isabelle idem Willelmus vel eorum alter reddent dicte abbatisse et conventui et earum successoribus quolibet anno xiii s ad illud idem festum sancte Frideswyde supradictum Et predicta abbatissa et conventus et earum successores dictam seldam cum toto solarie supradicto cum omnibus suis pertinentiis dicto Willelmo de Mora et Isabelle uxori sue ad totam vitam utriusque eorum et eorum assignatis tam contra capitales dominos quam contra omnes alios gentes mortales warantizabunt et defendent Et predicti Willelmus et Isabella et eorum assignati dictam seldam et solarium sumptibus eorum propriis sustentabunt in omnibus reficient et reparabunt honeste et conpetenter secundum quod eis viderit fore oportunum Concedunt etiam dicti Willelmus et Isabella quod si dictus Willelmus obierit vivente dicta Isabella et eadem Isabella post decessum dicti Willelmi in solutione redditus annualis predicti quod absit per unum annum cessaverit a retro extitierit tunc liceat dicte abbatisse et conventui et earum successorum dictam seldam et solarium cum suis pertinentiis cum omni melioratione et emendatione appositionis in manus earum capere et ad voluntatem earum inde disponere dictam qu Isabellam et eius assignatis et quoscumque inhabitantes in eisdem eicere et expellere sine spe recuperationis et contradictione alicuius In cuius rei testimonium parti istius indenture penes dictos Willelmum et Isabellam commoranti dicta abbatissa et conventus sigillum commune domus de Godestow supradicte apposuerunt Et relique vero parti eiusdem indenture penes abbatissam et conventum residenti sigilla dictorum Willelmi et Isabelle sunt appensa Hiis testibus Johanne de Dokelington tunc maiore Oxon Roberto de Wattlinton et Johanne Culverd tunc ballivis eiusdem ville Ricardo le spicer Johanne de Colushulle Willelmo Pennarch Henrico de Lenne Johanne filio Walteri aurifabri Johanne de Auston clerico et aliis