Charter Document - 05450546
Charter Number: | 05450546 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1375 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec indentura testatur quod Margeria Tracy abbatissa de Godestowe et eiusdem loci conventus tradiderunt et dimiserunt Johanni Cilvestre sporyere et Alicie uxori eius unam shopam cum solario ad angulare de Cheynelane in Oxon et scitatam in parochia sancti Michaelis ad portam borialem habendam et tenendam predictam shopam et solarium predictis Johanni Cilvestre et Alicie uxori sue ad terminum vite eorum reddendo inde annuatim predictis abbatisse et conventui xv s et iiii d ad quatuor anni terminos in predicto burgo Oxon usuales primo termino solutionis incipiente ad festum sancti Thome apostoli proximo futuro post datam presentium Et iidem Johannes et Alicia reddent annuatim pro dictis abbatissa et conventu capitali domino feodi illius omnia servitia inde debita et consueta Et predicti Johannes et Alicia totam predictam schopam cum solario reparabunt et sustentabunt bene et competenter sumptibus suis propriis durante termino predicto et sic in fine termini eorum in competenter statu dimittent Non licebit tamen predictis Johanni et Alicie dictam schopam et soliarium alicui dimittere sine licentia de dictis abbatissa et conventu Et si contingat dictum redditum xv s et iiii d a retro fore in parte vel in toto post aliquem terminum per quindecim dies vel si non solverint redditum pertinentem capitali domino ad terminum licitum aut si non reparaverint et sustentaverint predictam schopam cum solario in forma premissa seu alicui dimiserint sine licentia prius petita et optenta ut predictum est quod ex tunc bene licebit predictis abbatisse et conventui et earum successoribus seu earum procuratoribus in dicta schopam cum solario reingredi et penes eas retinere et predictos Johannem Cilvestre et Aliciam uxorem eius ab inde expellere et in pristino statu suo retinere hac indentura non obstante In cuius rei testimonium hiis indenturis partes predicte sigilla sua alternatim sunt appensa Hiis testibus Willelmo Coteshale maiore burgi Oxon Willelmo North[]ne Johanne Wyndeshore Ricardo merser Rogero Madok et aliis Data apud Godestowe in domo nostra capitulare die lune proxima post festum sancti Michaelis anni regni regis Edwardi tercii post conquestum quadragesimo nono