Charter Document - 05450535

Charter Document - 05450535


Charter Number: 05450535
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Radulphi de Farnd et Petronilla et Deonisia filie Johannis Dreu dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus in liberum maritagium cum Dionisia nepta nostra Hugoni cindatori quondam mesuagium in Horsmongerisstrete scilicet illud mesuagium quod iacet inter mesuagium Simonis rotatoris et Rogeri Waterman habendum et tenendum de nobis et heredibus nostris sibi et heredibus quos procreaverit de dicta Deonisia libere quiete pacifice et sine omni exactione reddendo inde annuatim iiii d ecclesie sancte Marie Magdalene ad festum sancti Martini et unicum d dictis scilicet Henrico et Petronille et Deonisie vel eorum heredibus pro omnibus servitiis et seculari demanda Et nos vero predicti et heredes nostri warantizabimus dictum mesuagium dicto Hugoni et heredibus quos procreaverit de dicta Deonisia contra omnes homines et feminas Quia volumus quod hec donatio nostra rata et inconcussa permaneat et in huius rei testimonium huic presenti instrumento signa nostra apposuimus His testibus domino Andree de Wolgaricot Willelmo sauser Simone Balehorn Henrico filio Roberti Radulpho aurifabro Mace Johanne marescallo Radulpho cuiltere Johanne Dereu et aliis