Charter Document - 05450531

Charter Document - 05450531


Charter Number: 05450531
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1247 - 1248
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Radulphus Godeknave dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Galfrido le sauser quoddam mesuagium cum pertinentiis scilicet illud mesuagium quod iacet inter terram que fuit Willelmi de Holond ex una parte et terram que fuit Henrici filii Wydonis ex alia parte in parochia sancte Marie Magdalene ex portam aquilonarem in suburbio Oxon tenendum et habendum de me et heredibus meis sibi et heredibus suis libere et quiete reddendo inde annuatim michi et heredibus vel assignatis meis i d ad pascha pro omni servitio consuetudine et demanda salvo redditu domini principali illius feudi scilicet abbatisse de Godest ad natale domini xl d et ad nativitatem sancti Johannis baptiste xl d Ego vero Radulphus et heredes mei predictum mesuagium cum suis pertinentiis dicto Galfrido et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes mares et feminas warantizabimus Et propter istam donationem et concessionem et warantizationem dedit predictus Galfridus michi iiii marcas sterlingorum in gersum Et ut hec mea donatio et concessio rata et stabilis permaneat hoc scriptum sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Willelmo le Sent et Galfrido aurifabro tunc prepositis Willelmo le sauser tunc ballivo Galfrido Crytton Willelmo de Hoylond Henrico le sauser Willelmo Cultell Johanne Wyth et multis aliis