Charter Document - 05450525

Charter Document - 05450525


Charter Number: 05450525
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1273 - 1291
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Hugo le Hore de Oxonia dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie beate Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe necnon et monialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris cum Mariota filia mea dicto monasterio ad ordinem monialium admissa unam seldam cum stallo ante et celario subtus cum suis pertinentiis que selda cum stallo et celario michi consuevit reddere xviii s annualis redditus et iacent inter domum Laurencii Bernard ex parte occidentali et seldam que fuit Johannis Tod ex parte altera in massecria in parochia omnium sanctorum Oxonie habendam et tenendam dictam seldam stallum celarium cum pertinentiis de me et heredibus meis vel meis assignatis dictis monialibus et earundem successoribus in puram et perpetuam elemosinam salvo servitio debito et consueto capitalibus dominis feudi Ego autem dictus Hugo et heredes mei vel mei assignati dicta seldam stallum celarium cum pertinentiis et maxime dictum redditum dictis monialibus et earum successoribus cuicumque dare legare vel assignare voluerit contra omnes homines cristianos et iudeos warantizabimus et defendemos nostris propriis sumptibus inperpetuum Et si dictus redditus de dicto tenemento levari non potuerit obligo me et heredes meos et omnia tenementa mea que habeo vel habere potero in villa Oxonie vel extra cohercioni et districtioni ballivorum Oxonie qui pro tempore fuerint ad dictum redditum annuatim inperpetuo levandum In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Henrico Ewain tunc maiore Oxonie Nicholao de Kyngeston Willelmo spisario Philippo de Ew Johanne de Ew et multis aliis