Charter Document - 05450523
Charter Number: | 05450523 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1227 - 1231 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Alicia que fui uxor Radulphi filii Roberti concessi dimisi et hac carta mea confirmavi Petro filio Toraldi et heredibus suis inperpetuum iiii s per annum de duobus tenementis que de me tenuit pro v s per annum in parrochia omnium sanctorum in Oxonia que scilicet tenementa Walterus aurifaber de eo tenet hereditarie pro quibus tenementis predictus Petrus et heredes sui reddent michi et heredibus meis xii d annuatim pro omni servitio et exactione Et ego Alicia et heredes mei warantizabimus predicto Petro et heredibus suis predictos iiii s contra omnes homines mares et feminas Pro hac autem concessione dimissione confirmatione et warantizatione dedit michi predictus Petrus tres marcas argenti in gersummam Et ut hec predicta firma et stabilia permaneant hanc cartam sigillo meo confirmavi Hiis testibus Johanne Pady maiore Oxon Roberto filio Oeni Pentecosts Henrico filio Thome Henrico filio Henrici Galfrido de Stocwell Thoma ferrore Willelmo clerico Homodei de Pyrye Ada Cruste Henrico Salsero Ricardo Bluet et aliis