Charter Document - 05450517
Charter Number: | 05450517 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1234 - 1235 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Laurentius filius Radulphi concessi dimisi et liberavi Johanni Pille seldam illam cum pertinentiis que est iuxta portam meam ex parte orientali in parochia omnium sanctorum in Oxon habendam et tenendam predicto Johanni et heredibus suis vel suis assignatis de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere quiete et integre reddendo inde annuatim michi et heredibus meis i d ad natale domini pro omni servitio et exactione Et ego et heredes mei warantizabimus predictam seldam cum pertinentiis et cum libero introitu et exitu predicto Johanni et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines mares et feminas salvo tamen ut Robertus le coteler teneat predictam seldam de predicto Johanne sicut de me tenuit scilicet pro dimidia marca per annum quamdiu idem Robertus vivet Et post obitum predicti Roberti predicta selda remanebit predicto Johanni et heredibus suis assignatis inperpetuum Et ego et heredes mei sustentabimus plancherium et tectum supra predictam seldam ne inhabitantes dampnum incurrant Pro hac autem concessione dimissione liberatione et warantizatione predictus Johannes dedit michi v marcas et dimidiam in gersumma Et ut hec predicta rata et inconcussa permaneant hanc presentem cartam sigillo meo confirmavi Hiis testibus Petro filio Toraldi tunc maiore Waltero aurifabro et Simone filio Benedicti tunc prepositis Henrico filio Henrici Hugone Kepeh Hugone Harding Ricardo aurifabro Willelmo Burg Henrico Pille Willelmo Pille