Charter Document - 05450512
Charter Number: | 05450512 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1200 - 1262 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Petrus filius Toroldi concessi dimisi et quietum clamavi pro me et heredibus meis inperpetuum deo et beate Marie et beato Johanni baptiste et monialibus de Godestowe ibidem deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam xiiii solidatas annui redditus de duobus mesuagiis que Walterus aurifaber de me tenuit in parochia omnium sanctorum in Oxon de quibus xiiii solidatas redditus moniales de Godestowe reddent capitali domino illius feodi xii d per annum pro omni servitio Concessi etiam et dedi predictis monialibus de Godest vi solidatas annui redditus de terra quam Ricardus textor et uxor eius de me tenuerunt in parochia sancte crucis in suburbio Oxon quam terram tenuerunt de me ad vitam illorum et post mortem illorum predicta terra quam de me tenuerunt pro vi s per annum revertetur et remanebit monialibus de Godestowe inperpetuum Concessi etiam et dedi predictis monialibus de Godestowe ii solidatas annui redditus de terra quam Willelmus filius Gerardi de me tenuit in predicta parochia sancte crucis de quibus duobus predictis tenementis moniales de Godestowe reddent annuatim persone ecclesie sancti Petri et sancte crucis de Haliwell xvi d pro omni servitio Et ut hec predicta rata et stabilia inperpetuum permaneant hanc presentem cartam sigillo meo confirmavi Hiis testibus []