Charter Document - 05450503

Charter Document - 05450503


Charter Number: 05450503
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christis fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincoln episcopus eternam in Christo salutem Noverit universitas vestra quod magister Johannes de Bridport persona ecclesie beate Marie in Oxeneford concessit in presentia nostra et carta sua confirmavit deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo famulantibus terram et edificia in Oxeneford que sunt iuxta ecclesiam beate Marie que magister Robertus de Bucketorp in testamento suo legavit predictis monialibus tenenda inperpetuum de prefata ecclesia beate Marie sub pensione ii s in nativitate beate Marie solvendorum Ut autem quod in nostra presentia factum est firmiori muniatur stabilitate presenti illud scripto et sigilli nostri patrocinio confirmavimus Hiis testibus Haimone decano Linc ecclesie magistro Rogero archidiacono Lercestr magistro Ricardo de Swaleweclina Galfrido de Lecchelad Roberto de Capella Hugone de Sancto Edwardo Ingelramo presbytero Eustachio de Wilton et aliis multis