Charter Document - 05450502
Charter Number: | 05450502 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1301 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus de Southam concessi remisi et omnino quietum clamavi pro me et heredibus meis imperpetuum religiosis mulieribus abbatisse et sanctimonialibus monasterii sancti Johannis baptiste de Godestowe totum ius et clamium quod umquam habui vel quoquo modo habere potui in toto illo tenemento quod quondam fuit Thome de Southam fratris mei in Oxon cum omnibus ubique suis pertinentiis ut in domibus mesuagiis schoppis et redditibus et omnibus aliis aisiamentis et iuribus quoquo modo ad predictum tenementum spectantibus prout in carta feoffamenti quam quondam Alicia filia et heres quondam predicti Thome in legia sua potestate predictis religiosis mulieribus inde fecit melius et liberius proportat et testatur ita vero quod nec ego Ricardus nec heredes mei nec quisquam pro me seu per me quicquam iuris vel clamii in predicto tenementum cum suis pertinentiis ut in domibus mesuagiis schoppis et redditibus et aliis aysiamentis et iuribus quoquomodo ad predictum tenementum spectantibus sicut predictum est exigere seu clamare poterimus inposterum nec volumus In testimonium cuius rei huic carte quiete clamancie inpressionem sigilli mei apposui Hiis testibus Thoma de Sowy tunc maiore Radulpho le Mercer et Willelmo de Hedindon tunc ballivis Oxon Philippo Ew Johanne de Ew Philippo de Wormenhale Roberto de Wormenhal Andrea de Furye Johanne de Coleshulle Thoma de Hengseye et aliis Data apud Godestowe x die Octobris anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo nono