Charter Document - 05450491

Charter Document - 05450491


Charter Number: 05450491
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1315
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi per presentes quod ego Balle pergamenarius Oxon omnino relaxavi et inperpetuum quietum clamavi Matilde abbatisse de Godestowe et eius conventui totum ius et clamium quod habui vel habere potero in futuri in quodam tenemento in Catestrete in villa Oxon quod michi accidit nomine hereditarii ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis nomine meo in dicto tenemento aliquod ius vel clamium de cetero exigere possit vel aliquo modo vendicare In cuius rei testimonium presentibus sigillum meum apposui Data apud Godestowe die dominica proxima post festum sancti Petri quod dicitur ad vincula anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi nono Hiis testibus Willelmo de Burcestre tunc maiore Oxon Ricardo Cary et Johanne de Bisschopiston tunc ballivis eiusdem Johanne de Cristescherche Thoma de Graunpount et aliis