Charter Document - 05450482

Charter Document - 05450482


Charter Number: 05450482
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1301
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus de Southam concessi remisi et omnino quietum clamavi pro me et heredibus meis inperpetuum religiosis mulieribus abbatisse et sanctimonialibus monasterii sancti Johannis baptiste de Godestowe totum ius et clamium quod unquam habui vel quoquo modo habere potui in toto illo tenementum quod quodam fuit Thome de Sutham fratris mei in Oxon cum omnibus ubique suis pertinentiis ut in domibus mesuagiis schoppis et redditibus et omnibus aliis aisiamentis et iuribus quoquo modo ad predictum tenementum spectantibus prout in carta feoffementi quam quondam Alicia filia et heres predicti Thome in ligia sua potestate predictis religiosis mulieribus inde fecit melius et liberius proportat et testatur ita vero quod nec ego Ricardus nec heredes mei nec quisquam pro me seu per me quicquam iuris vel clamium in predicto tenemento cum suis pertinentiis ut in domibus mesuagiis schoppis et redditibus et aliis aysiamentis et iuribus quoquo modo ad predictum tenementum spectantibus sicut predictum est exigere seu clamare poterimus inposterum nec volimus In testimonium cuius rei huic carte quiete clamatione inpressione sigilli mei apposui Hiis testibus Thoma de Sowy tunc maiore Oxon Radulpho le mercer Willelmo de Hedynton tunc ballivis Oxon Philippo de Ew Johanne de Ew Philippo de Wermenhale Roberto de Wormenhale Andrea de Pirie Johanne de Coleshulle Thoma de Hengseye et aliis Data apud Godestowe decimo die Octobris anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo nono