Charter Document - 05450462
Charter Number: | 05450462 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1280 - 1289 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas Scot et Lucia uxor mea dimisimus concessimus et omnino quietum clamavimus pro nobis et heredibus nostris Ysolde relicte Ade de Middelton et heredibus suis vel suis assignatis totum ius et clamium quod habuimus vel habere potuimus in illo mesuagium cum pertinentiis suis quod situm est inter terram Nicholai de Worton ex una parte et terram que quondam fuit dicti Ade de Middelton ex altera in parochia sancti Egidii in suburbio Oxon ita quod nos dicti Thomas et Lucia nec aliquis heredum nostrorum nec aliquis per nos vel pro nobis in dicto mesuagio cum pertinentiis suis aliquid iuris vel clamium de cetero exigere poterimus Pro hac autem dimissione concessione et quieta clamatione dedit nobis dicta Ysolda xl s sterlingorum premanibus in gersummam et unam tunicam dicte Lucie de panno Ybernic In cuius rei testimonium hanc presentem cartam quiete clamationis sigillorum nostrorum impressione corroboravimus Hiis testibus Edmundo de Wodestoke tunc ballivo abbatisse de Godestowe Nicholao de Worton Nicholao Rodeplonte Willelmo Motte Roberto molendinario Roberto de Barton et aliis