Charter Document - 05450461

Charter Document - 05450461


Charter Number: 05450461
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1319
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio facta inter dominam Margeriam Dyne permissione divina abbatissam de Godestowe et eiusdem loci conventum ex parte una et Thomam le marchal de Oxon et Ceciliam uxorem eius ex altera videlicet quod predicta abbatissa et conventus unanimi assensu concesserunt tradiderunt et dimiserunt predictis Thome et Cecilie unam virgatam terre cum pertinentiis in suburbio Oxon scilicet terram suam inter murum monachorum de Derham et terram que vocatur les Gores excepta dimidia acra que est de firmaria que mensuratur ad quatuor acras et dimidiam et terram suam apud la Wodiche iuxta furtas iacente inter terram Johannis aurifabri et terram quam Henricus de Bramptone tenet que mensuratur ad nonem acras et dimidiam item iuxta les Goldsmethesburwes non mensuratas quinque acras iacentes iuxta terram Johannis aurifabri et abbuttant se super terram abbatis de Oseneye ex occidentali item iuxta le Grenediche ex parte australi duas acras iacentes inter terram Johannis Cuddyng item tres acras terre iacentis apud Millethorne item unam acram iacentem iuxta la Elmes iuxta terram Willelmi de Burcestre habendam et tenendam eisdem Thome et Cecilie ad terminum viginti annorum proxima sequentium post confectionem presentium reddendo inde annuatim predicte abbatisse et eorum successoribus per decem annos proxima sequentes quodlibet anno in festo nativitatis sancti Johannis baptiste unam rosam pro omni servitio et post illos decem annos plenarie completos quodlibet anno xvi s videlicet unam medietatem ad festum sancti Martini et aliam medietatem ad festum assensionis domini Et si predicti Thomas et Cecilia vel eorum alter in solutione predicti redditus ad terminos predictos solvendi aliqualiter deficiunt vel deficiat quod absit liceat predicte abbatisse et successoribus suis vel eorum ministris in dicta terra distringere per averia caruce et blada et omnia alia catalla in eadem inventa et districtionem retinere quousque de arreragiis redditus predicti plenarie fuerit satisfactum Et si forsan terra predicta per maliciam aut inportunitatem ipsorum Thome et Cecilie vel eorum unius per unum annum fuerit inculta tunc liceat predictis abbatisse et successoribus suis dictam terram ingredi et retinere et absque reclamatione dictorum Thome et Cecilie imperpetuum retinere nisi infra annum sequentem de toto redditu suo ad plenum fuerit satisfactum Et si contingat utrosque eorundem Thomam et Ceciliam mori infra decem annos proxima sequentes tunc executores eorum ultimi decedentis habeant terram illam usque ad predictos decem annos proximiores completos pro quibus dictus Thomas solvit premanibus Et statim post mortem ultimi eorum Thome et Cecilie decedentis post terminum predictum decem annorum vel post terminum predictum viginti annorum si illud supervivant predicta terra ipsi abbatisse et successoribus suis plenarie revertatur salva tamen ipsis vel executoribus predicti ultimi decedentis vestura bladorum in eadem terra cressentium in decessu predicto vel fine termini predicti Et habeant predicti Thomas et Cecilia vel eorum alter durante termino suo predicto communam pasturam ad animalia sua sicut alii vicim et tenentes ipsius abbatisse habere consueverunt in suburbio predicto Et predicta abbatissa et successores sui predictam terram et communam cum pertinentiis predictis Thome et Cecilie vel eorum alteri toto tempore predicto warantizabunt acquietabunt et defendent contra omnes gentes In cuius rei testimonium sigilla predictorum abbatisse et conventus et Thome et Cecilie hiis scriptis indentatis alternatim sunt appensa Hiis testibus Henrico de Lynne tunc maiore Oxon Philippo de Eu et Ricardo de Ethrop tunc ballivis eiusdem ville [Willelmo] de Burcestre Johanne aurifabro Roberto de Watlyngton Johanne filio Johannis Culverd Johanne Sauser Roberto de Pirie Roberto de Heyford et aliis Data apud Godestowe die annunciationis dominice anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi duodecimo