Charter Document - 05450457
Charter Number: | 05450457 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio facta inter dominam Emmam Bluet dei gratia abbatissam de Godestowe et eiusdem loci conventum ex una parte et dominum Johannem de sancto Egidio Oxon ex altera die jovis proxima ante festum sancti Kenelmi anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo videlicet quod dicte abbatissa et conventus dederunt concesserunt et hoc presenti scripto conventionali confirmaverunt dicto Johanni tres acras terre arabilis cum pertinentiis suis in cultura nostra de Wycrofte cum mansione vircultis croftis et pratis apud Wyke que Wake proavus eius aliquando tenuit de burgensibus Oxon sicut idem Johannes de nobis aliquando tenuit quarum quidem acrarum due iacent in forinseco loco australi dicte culture nostre et tercia acra parum versus aquilonem duabus acris et dimidia interiacentibus ipsam et predictas duas acras habendam et tenendam sibi quamdiu vixerit de ipsis et successoribus earum libere et quiete in bono et in pace in viis in semitis in pratis et pasturis et piscariis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus reddendo inde annuatim dictis monialibus et successoribus earum ipse idem Johannes quamdiu vixerit ii s sterlingorum ad festum sancti Michaelis pro omni servitio seculari exactione demanda vel auxilio qualicumque Et ut idem Johannes cum animalibus suis propriis liberum habeat introitum et exitum ad pascendum in pratis earum terram suam propius circumiacentibus post primum fenum et secundum cariatum Et dicta Emma Bluet abbatissa et conventus de Godestowe totas predictas terras cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis prenominatis dicto Johanni quamdiu vixerit contra omnes homines mares et feminas warantizabunt defendent et acquietabunt ita quod post decessum predicti Johannis tota predicta terra cum mansione vircultis croftis et pratis pascuis et piscariis et ceteris omnibus ad dictam terram pertinentibus dictis monialibus et earum successoribus sine contradictione seu inpedimento alicuius vel aliquorum in usus proprios integre revertantur Ut autem hoc scriptum conventionale omnibus diebus predicti Johannis firmum robur optineat eidem scripto predicte abbatisse et conventus et dictus Johannes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus domino Nicholao de Turri tunc justiciario sedente apud Oxon domino Thoma de Valoines domino Nicholao Siflewas Ada Feteplace tunc maiore Oxon Johanne de Coleshull Johanne Pady Ada filio Walteri et aliis