Charter Document - 05450452
Charter Number: | 05450452 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio facta in festo apostolorum Petri et Pauli anno domini MCC septuagesima sexto inter religiosas dominas I permissione divina abbatissam de Godestowe et eiusdem loci conventum ex parte una et magistrum Thomam de Stanford ex altera videlicet quod dicte religiose domine pro se et successoribus suis concesserunt dicto magistro Thome quamdiu vixerit quoddam mesuagium cum omnibus pertinentiis quod jacet in suburbio Oxon in parochia sancti Egidii inter domum vicarii eiusdem ex parte una et terram que fuit quondam Willelmi Toky ex altera habendum et tenendum dicto Thome quamdiu vixerit libere quiete bene et in pace cum omni integritate reddendo dictis religiosis et eisdem succedentibus annuatim i d ad festum sancti Michaelis pro omni exactione et demanda Dicto autem Thoma decedente dicta domus cum omnibus suis pertinentiis ad dictas religiosas sine omni contradictione revertatur Et quia ex parte dictarum religiosarum dicto Thome quoddam instrumentum de warantia super dicta domo fuerat confectum pateat universis dictum instrumentum quantum ad warantiam exunt inperpetuum nullum optinere effectum Datum apud Godestowe in festo apostolorum Petri et Pauli anno domini MCC septuagesimo sexto presentibus litteris ad modum cyrographi confectis et alternatim sigillis parcium appensis