Charter Document - 05450451

Charter Document - 05450451


Charter Number: 05450451
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 - 1276
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod nos Isolda de Derham abbatissa de Godestowe et eiusdem loci conventus dedimus et concessimus ad feodi firmam magistro Thome de Staunford rectori ecclesie de Boelgrave totum mesuagium nostrum cum domibus desuper sitis quod quidem mesuagium jacet inter mesuagium vicarii ecclesie beati Egidii Oxon ex una parte et mesuagium Willelmi Thoky ex altera in parochia beati Egidii in suburbio Oxon habendum et tenendum dictum mesuagium cum domibus predictis dicto magistro Thome et suis assignatis singulis diebus vite sue libere quiete integre bene et in pace reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris i d ad pascha pro omni servitio et exactione ita tamen quod post obitum dicti magistri Thome dictum mesuagium cum domibus supradictis ad domum nostrum sine aliqua contradictione revertatur Pro hac autem donatione et concessione dictus magister Thomas nobis abbatisse et conventui antedictis xl li argenti dedit premanibus In cuius rei testimonium partes huic scripto ad modum cyrographi confecto alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus domino Hugone Plecs tunc domino hundredi magistro Roberto Maynard tunc custode de Godestowe Nicholao de Kyngiston tunc maiore Oxon Galfrido aurifabro Nicholao de Colishille tunc prepositis eiusdem Johanne de Kyrtlinton Ernaldo le Goer Matheo de Tackele Willelmo Crompe Johanne de Kyrtlinton et aliis