Charter Document - 05450433
Charter Number: | 05450433 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1200 - 1215 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Midniht concessi et gratam ratamque habui illam concessionem dimissionem et liberationem quam Walterus Midniht pater meus fecit Roberto Palmario et heredibus suis vel suis assignatis tam de illa dimidietate mesuagii cum pertinentiis quod est inter terram Radulphi de Wittenham et terram Ricardi le Boltere quam de illis octo buttis terre que sunt in campo iuxta aulam regis inter terram Radulphi Pinchehaste et terram Galfridi Sturdi Pro hac vero concessione mea et ratihabitione dedit michi predictus Robertus viii s Et ut hec concessio mea et ratihabitio firma stabilis et inconcussa predicto Roberto et heredibus suis vel suis assignatis inperpetuum permaneat eam presenti scripto sigilli mei munimine corroborato confirmavi Hiis testibus Galfrido Sturdi Symone Balehorn Roberto Eylmer Andrea de Wolgaricot Radulpho Viel Willelmo tegulatore Waltero Longo Johanne Crampe Johanne Coche et multis aliis