Charter Document - 05450428

Charter Document - 05450428


Charter Number: 05450428
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1299
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Johannes Crampe allutarius dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ade de Middelton tannur xxix d annui redditus annuatim percipiendos ad quatuor principales terminos anni de tota illa terra cum omnibus pertinentiis suis que iacet inter terram que quondam fuit Ricardi Barlich ex una parte et terram abbatisse de Godestow ex altera parte in parochia sancti Egidii in suburbio Oxon habendum et tenendum de me et heredibus vel meis assignatis dicto Ade et heredibus suis vel suis assignatis in perpetuum libere et quiete integre bene et in pace cum toto jure et clamio quod habui vel habere potui in predictam terram cum pertinentiis suis reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis unum clavum gariophili ad pascha pro omni servitio consuetudine et demanda Ego vero dictus Johannes et heredes mei vel mei assignati dictos xxix d de dicta terra cum omnibus pertinentiis suis dicto Ade et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines mares et feminas warantizabimus et defendemus imperpetuum Et propter istam donationem concessionem et warantizationem dedit michi dictus Adam xx s sterlingorum in gersumma Et ut hec mea donatio concessio et warantizatio rata et stabilis permaneat hoc scriptum sigilli mei appositione corroboravi His testibus Henrico filio Milonis tunc ballivo extra portam borealem Oxon Johanne de Curtlinton Willelmo Crampe Willelmo Motte Ernaldo le Goer Simone le Bere Ricardo de Tackele et aliis