Charter Document - 05450409

Charter Document - 05450409


Charter Number: 05450409
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1159 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Henricus de Oxon assensu et concessione karissimi domini mei et illustrissimi regis Anglorum Henrici concessi et dedi ecclesie dei et sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus hidam terre de Waltona que fuit camerarii in perpetuam elemosinam pro salute domini mei illustrissimi regis Anglorum Henrici et A regine et liberorum suorum et pro salute anime mee et parentum et liberorum meorum tenendam liberam et quietam et absolutam ab omni seculari servitio et exactione sicut ego unquam liberius et quietius eam tenui Hanc donationem confirmavi carta presenti concessione et assensu kari filii mei Johannis Huius etiam testes sunt Willelmus filius meus cuius concessione et assensu facta est hec donatio et Walchelinus abbas Abbendon et Godefridus abbas Eygnesh et Wigodus abbas Osneia et Aluredus abbas Dorckecestrie et Radulphus de Sancto Martino decanus Oxenef et Simon presbiter de Sancto Petro et Galfridus filius Durandi et Rogerus filius suus et Willelmus et Rogerus filius Hemingi et Thomas filius suus et Henricus de Bruge et Willelmus frater suus et magister Rogerus et Aug apud Oxenef