Charter Document - 05450407

Charter Document - 05450407


Charter Number: 05450407
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1220 - 1247
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Milo Basset salutem in domino Sciatis me remisisse et insuper quietum clamasse pro me et pro heredibus meis inperpetuum abbatisse de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus totum jus et clamium quod habui vel habere potui versus predictam abbatissam et moniales predictas super homagio relevio warda et secta curie de tenemento quod de me tenent in Northmorton quod quidem tenementum habuerunt de dono Johanne Turpin de Blebery ita quod nec ego nec heredes mei aliquid a prefatis abbatissa et monialibus de supradictis homagiis releviis wardis et sectis curie inposterum exigere poterimus nisi tantummodo regale servitium sicut prius facere consueverunt Pro hac autem remissione et quieta clamantia dederunt michi predicte abbatissa et moniales octo marcas argenti Et quia volo ut hec mea remissio et quieta clamantia firme et stabiles permaneant in hiis scriptis in modum cyrographi confectis sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus domino Alano de Fernham Mansero de Sandervill Roberto de Sanford Milone de Sandervil Willelmo de Chilton Ricardo Turpin Roberto North Willelmo Jordan et aliis