Charter Document - 05450401
Charter Number: | 05450401 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1220 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus Basset de Northmorton concessi et hac presenti carta mea confirmavi donationem Osberti Turpin et Johanne uxoris sue quam fecerunt deo et beate Marie et beato Johanni baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus inperpetuum de medietate totius terre sue cum pertinentiis de feodo meo in villa de Northmorton habenda et tenenda predictis monialibus libere et quiete inperpetuum sicut carta dicti Osberti et Johanne uxoris sue quam inde habent proportat et testatur Pro hac autem concessione et confirmatione dederunt michi predicte moniales de Godestowe nonem marcas argenti Et ut hec mea concessio et confirmatio rata et inconcussa inperpetuum permaneat presentem cartam sigillo meo confirmavi Hiis testibus domino Willelmo de Wyldesor domino Philippo de Sandervill domino Henrico de Baywerthe domino Nicholao tunc senescallo de Abbendon Thoma de Abbendon Reginaldo de Pistrino Ywone de Gudeford Willelmo forestario Alano de Lyford Petro Torold de Oxon Ricardo Threstwald de Dunsingeton Ricardo Turpin et aliis