Charter Document - 05450400
Charter Number: | 05450400 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1214 - 1222 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi presens scriptum audituri quod ego Johannis Luvell dedi et concessi deo et beate Marie et beato Johanni baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus pro salute anime mee et pro animabus omnium antecessorum meorum defunctorum Willelmum Longum cum sequela sua residentem apud Ministriam videlicet ultra aquam et illam virgatam terre cum omnibus pertinentiis suis quam idem Willelmus Longus tenuit habendam et tenendam eisdem monialibus de me et heredibus meis in liberam puram et perpetuam elemosinam Hanc quidem supradictam terram cum totali sequela dedi et concessi memoratis monialibus ita libere et absolute ab omnibus actionibus exactionibus et servitiis secularibus sicut ulla terra liberius et quietius in elemosina dari vel concedi potest Et ego Johannis Luvellus et heredes mei totam predictam terram cum omnibus pertinentiis predictis monialibus ubique et contra omnes gentes warantizabimus Ut autem donum nulli possit venire in dubium presens scriptum sigillo meo munitum produxi in testimonium Hiis testibus Roberto de Brint canonico Salesbir Otuelo de Esthall Roberto de Middelton Philippo de Esthall clerico Thoma de Esthall herede Willelmo filio Nicholai de Folebr Ansello de Munbray