Charter Document - 05450390

Charter Document - 05450390


Charter Number: 05450390
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1246 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quo ego Matillis de Mildecumbe que fui uxor Race de Mildecumbe in legittima viduitate mea remisi et quietum clamavi inperpetuum abbatisse et conventui de Godestowe et successoribus earundem totum jus et clamium quod habui vel habere potui nomine dotis in tercia parte sexdecim acrarum terre arabilis cum omnibus pertinentiis quas Race quondam vir meus dictis monialibus dedit et incartavit in Mildecumbe unde placitum fuit inter nos coram justiciariis de banco ita quod de predictis sexdecim acris terre cum pertinentiis nichil de cetero de predictis monialibus petere potero nomine dotis Pro hac autem remissione et quieta clamantia dederunt michi moniales dimidiam marcam argenti et unum quarterium frumenti Et ut hec mea remissio et quieta clamantia rata et stabilis omnibus diebus vite mee permaneat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Rogero de la Hyde domino Johanne de Brochton domino Galfrido de Langeleya Ricardo de Stanford Hugone de Heford Jacobo de Awncia Henrico filio Edwyni et aliis