Charter Document - 05450387

Charter Document - 05450387


Charter Number: 05450387
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus permissione divina Bathonensis et Wellensis episcopus salutem in domino sempiternam Noveritis quod ad presentationem dilectarum filiarum in Christo Rosa abbatisse et conventus de Godestowe admisimus magistrum Henricum de Esse canonicum Wellensis ad ecclesiam parochialem de Lamiet ipsumque rectorem perpetuum instituimus in eadem ita tamen quod idem magister H rector ecclesie memorate vel alius qui pro tempore fuerit predictis abbatisse et conventui solvat quolibet anno unam marcam annue pensionis de predicta ecclesia in festo nativitate beati Johannis baptiste In cuius rei testimonium presentes litteras fieri fecimus has patentes Valete Data apud Dogmerefeld iiii ides Julii anno domini MCCLXXX et pontificatus nostri sexto