Charter Document - 05450384
Charter Number: | 05450384 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1174 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Rainaudus divina miseratione Bath episcopus salutem in vero salutari Ne in dubium veniant que geruntur in tempore set in tempus permaneant firmiora ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod concessionem quam Baldewinus de Columbariis divine pietatis intuitu et nostre commonitionis optentu fecit deo et sancte Marie et ecclesie beati Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus super ecclesia de Lamiet nos ratam habentes et firmam eandem ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis prescripto monasterio et predictis monialibus habendam et tenendam libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam sicut a prefato Baldewino eis est concessa concedimus et confirmavimus et presentis scripti patrocinio communimus et sigilli nostri appositione roboramus Hiis testibus Ricardo decano Willelmo magistro Radulpho de Lichelad Jocelino capellano Stephano capellano Roberto capellano magistro Rogero medico Gaufrido clerico Hogone clerico Gaufrido de Sancto Georgio Rain Ruffo Radulpho Cusino Nicholao Pictavensi Petro de Ford