Charter Document - 05450381

Charter Document - 05450381


Charter Number: 05450381
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1220
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm in octavas sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Johannis quarto coram Roberto de Ver comite Oxon Martino de Pathull Radulpho Hareng Thoma de Heyden Roberto de Laxinton justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Feliciam abbatissam de Godestowe petentem per Petrum de Dunigton positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Robertum de Columbariis deforciantem de advocatione ecclesie de Lamiate Unde assisa ultime presentationis summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus recognovit advocationem predicte ecclesie esse jus ipsius abbatisse et illam remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis ipsi abbatisse et abbatissis que ei succedent et ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestowe inperpetuum Et predicta abbatissa et conventus receperunt ipsum Robertum et heredes suos in singulis elemosinis et orationibus que fient in ecclesia sua de Godestowe inperpetuum