Charter Document - 05450372

Charter Document - 05450372


Charter Number: 05450372
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1350
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec indentura facta apud Godestowe die mercurii in crastino exaltationis sancte crucis anno regni Angl regis Edwardi tercii post conquestum vicesimo quarto regni vero sui Franc undecimo testatur quod dominus Willelmus de Medon chivalere recepit ex traditione et concessione domine Agnetis de Stretlee tunc temporis abbatisse de Godestowe et conventus eiusdem loci unum mesuagium et tres carucatas terre cum pertinentiis in Karsinton prout in quadam indentura eidem domino Willelmo per dictam Agnetem et eiusdem loci conventum inde confecta plenius continetur In quo quidem mesuagio continetur i aula cum duobus celariis i coquina cum fornace et furno i columbare i wodehous ii grangia i boveria pro bobus et i boveria pro vaccis i carthous i granaria i camera cum celario desuper pro messore i stabula i domus pro bidentibus que situatur in eadem villa Item sunt ibidem libere tenentes videlicet ibidem dominus Willelmus tenet de dicta abbatisse Le Estcroft et alia tenementa in eadem villa libere et reddet per annum xxx s ad quatuor anni terminos equis portionibus Item Willelmus Jurdan tenet de domina i mesuagium et i dimidiam virgatam terre libere et reddet per annum xii [s] ad quatuor anni terminos equis portionibus et faciet sectam de tribus septimanis in tres Item de nativis ibidem videlicet Willelmus Lecchelade tenet de domina i mesuagium et i virgatam terre native et reddet per annum v s quatuor anni terminos equis portionibus Et pro zeld iii s iiii d ad festum sancti Martini et debet metere bladum domini per ix dies cum uno homine preter alia opera que faciet et pro decima feni v d i gallum v gallinas Item Johannes Bras tantum tenet reddet et faciet sicut predictus Willelmus Lecchelade preter opera Item Nicholaus Jurdan tenet de domina i mesuagium et i dimidiam virgatam terre native et reddet per annum v s vi d ad quatuor anni terminos equis portionibus et pro zeld xx d et pro decima feni iii d ob preter opera et ii gallos et v gallinas Item Symon Holle tenet i cotagium vi acras terre native et reddet per annum iii s ad duos anni terminos equis portionibus et i gallum et iii gallinas preter opera Item Wymark Halles tenet i cotagium ii acras terre native et reddet per annum ii s ad quatuor anni terminos equis portionibus et i gallum iii gallinas preter opera Item Johannes Scot qui tenuit de domina i cotagium i acram terre native et reddet per annum ii s ob et i gallum iii gallinas preter opera Item pratum de Westmed ibidem iacet per sortem et continet in se [] Item pratum de Ronneye jacet per sortem et continet in se [] Item pratum de Farnhull continet per sortem xiii acras Item sunt ibidem tres insule videlicet Boluham Boighham et Heymed que continet in se [] In cujus rei testimonium huic indenture penes dictum dominum Willelmum remanenti sigillum commune dicte abbathie est appensum Alteri vero parti istius indenture penes dictam Agnetem de Stretlee remanenti dictus dominus Willelmus sigillum suum apposuit Data die et anno et loco supradictis