Charter Document - 05450367
Charter Number: | 05450367 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1244 - 1295 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Symon Theodulphi de Karsinton dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie beate Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris quatuor rodas de terra arrabili in campo de Kersinton videlicet in cultura que vocatur Corinheyte quarum una roda iacet iuxta terram que fuit Roberti de Comenore et extendit se in Teyerheldebladene et una roda iacet iuxta terram Jurdani de Aldeswelle et extendit se super forariam Willelmi de Monte Acuto super Lambecote et una roda iacet desuper Schoteslake et extendit se ad pratum de Eymmsham et una roda [iacet] iuxta terram Willelmi filii Ricardi de Boteleye et extendit se in Tethaunciam et iste quatuor rode fuerunt de terra que cecidit ei iure hereditario per mortem Henrici fratris eius tenendam et habendam libere et quiete pacifice et integre dictis sanctimonialibus de Godestowe et earundem successoribus de me et heredibus meis vel meis assignatis in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum ab omni exactione et demanda Et ego predictus Symon et heredes mei vel mei assignati quatuor predictas rodas cum omnibus pertinentiis predictis sanctimonialibus et earundem successoribus contra omnes homines mares et feminas christianos et iudeos warantizabimus et defendemus inperpetuum Pro hac autem donatione concessione et presentis carte mee confirmatione dederunt michi predicte sanctimoniales unam marcam argenti premanibus Et ut hec mea donatio et concessio et presentis carte me confirmatio rata et stabilis et inconcussa inperpetuum permaneat hoc presens scriptum sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus domino Willelmo tunc custode de Godestowe Walkelino de Godestowe Willelmo filio Petri de Karsinton Johanne portario de Eymmsham Symone Punchard de Karsinton Roberto Punchard de Karsinton Symone le Engleys de Karsinton et aliis