Charter Document - 05450360
Charter Number: | 05450360 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm in octabas sancti Johannis baptiste anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo sexto coram Martino de Litlebyr Stephano Heym et Roberto Fulcon justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ysoldam abbatissam de Godestowe querentem per Willelmum de Eynesham positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Jordanum de Haldeswelle inpedientem per Walterum de Westmancote positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de duabus carucatis terre cum pertinentiis in Kersinton unde placitum warancie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Jordanus recognovit predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius abbatisse et ecclesie sue de Godestowe ut illam quam ipsa abbatissa et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Jordani habenda et tenenda eidem abbatisse et aliis abbatissis que ei succedunt et ecclesie sue predicte de predicto Jordano et heredibus suis inperpetuum reddendo inde per annum unam rosam ad nativitatem sancti Johannis baptiste pro omni servitio consueto et exactione ad predictum Jordanum et heredes suos pertinente et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predicto Jordano et heredes suis omnia alia servitia que ad predictam terram pertinent Et predictus Jordanus et heredes sui warantizabunt eidem abbatisse et aliis abbatissis que ei succedunt et ecclesie sue predicte predictam terram cum pertinentiis per predicta servitia contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognitione warantia fine et concordia eadem abbatissa dedit predicto Jordano lxxx marcas argenti